Vísperas


Deus, in adjutórium meum inténde.
Dómine, ad adjuvándum me festina.
Glória Patri, et Filio,
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in princípio,
Et nunc, et semprer, et in sáecula
Saeculórum. Amén. Allelúja.

Ant. 1: Haec est Virgo sápiens, *
Et una de número prudéntum.

PSALMUS 109

Dixit Dóminus Dómino meo:*
Sede a dextris meis:
Donec ponam inmicos tuos, *
Scabéllum pedum tuórum.
Virgam virtútis tuae emíttet
Dóminus ex Sion:*
Domináre in médio inimicórum tuórum.
Tecum principium in die virtútis tuae
in splendóribus sanctórum: *
Ex útero ante lucíferum génuite. *
Jurávit Dóminus, et non poenitébit eum: *
Tu es sacérdos in aetérnum
secúndum órdinem Melchísedech.
Dóminus a dextris tuis, *
Confrégit in die irae suae reges.
De torrénte in via bibet:*
Proptérea exaltábit caput.

Glória Patri, et Filio,
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc,et semper,
et in sáecula saeculórum. Amén.

Ant. 1: Haec est Virgo sápiens, *
Et una de número prudéntum.

Ant. 2.: Haec est Virgo sápiens, *
Quam Dóminus vigilántem invénit.

PSALMUS 112

Láudate, puéri, Dóminum:
Laudáte nomen Dómini.
Sit nomen Dómini benedictum, *
Ex hoc nunc, et usque in sáeculum.
A solis ortu usque ad occásum, *
Laudábile nomen Dómini.
Excélsus super omnes gentes Dóminus, *
Et super caelos gloria ejus.
Quis sicut Dóminus, Deus noster, qui in altis hábitat,*
Et humilia réspicit in caelo et in terra?
Súscitans a terra ínopem, *
Et de stércore érigens páuperem:
Ut cóllocet eum cum princípibus, *
Cum princípibus pópuli sui.
Quit habitáre facit stérilem in domo, *
Matrem filiórum laetántem. *
Glória Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sáecula saeculórum. Amén.

Ant. 2.: Haec est Virgo sápiens, *

Quam Dóminus vigilántem invénit.

Ant. 3. Haec est quae nescívit*

Torum in delicto: habébit
fructum in respectióne animárum sanctárum

PSALMUS 121

Laetátus sum in his, quae dicta sunt mihi: *
In domum Dómini íbimus.
Stantes erant pedes nóstri,
In átriis tuis, Jerúsalem.
Jerúsalem, quae aedificátur ut cívitas:*
Cujus participátio ejus in idípsum.
Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini: *
Testimónium Israel ad confiténdum nómini Dómini
Quia illic sedérunt sedes in judício, *
Sedes super domum David.
Rogáte quae ad pacem sunt Jerúsalem:*
Et abundántia diligéntibus te:
Fiat pax in virtúte tua: *
Et abundántia in túrribus tuis.
Propter frates meos, et próximos meos, *
Loquébar pacem de te:
Propter domum Dómini, Dei nostri, *
Quaesívi bona tibi.*
Glória Patri, et Filio,
et Spiritui Sancto .
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sáecula saeculórum. Amén.

Ant.3. Haec est quae nescívit*
Torum in delicto.habébit
fructum in respectióne animárum sanctárum

Ant.4.Veni, elécta mea, *
Et ponam in te thronum meum, allelúja .

PSALMUS 126

Nisi Dóminus aedificáverit domum, *
In vanum laboravérunt qui aedíficant eam.
Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
Frustra vígilat qui custódit eam.
Vanum est vobis ante lucem súrgere: *
Súrgite postquam sedéritis, qui manducátis panem dolóris.
Cum déderit diléctis suis somnum: *
Ecce, heréditas Dómini fílii: merces, fructus ventris.
Sicut sagíttae in manu poténtis: *
lta filii excussórum.
Beátus vir qui implévit desidérium suum ex ipsis:*
Non confundétur cum loquétur inimicis suis in porta.*

Glória Patri, et Filio,
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sáecula saeculórum. Amén

Ant.4: Veni, elécta mea, *
Et ponam in te thronum meum, allelúja.

Ant. 5: Ista est spéciosa*
Inter filias Jerúsalem.

PSALMUS 147

Lauda, Jerúsalem, Dóminum:*
Lauda Deum tuum, Sion.
Quóniam confortávit seras portárum tuárum:*
Benedíxit filiis tuis in te.
Qui pósuit fines tuos pácem:*
Et ádipe fruménti sátiat te.
Qui emíttit elóquium suum terrae:*
Velóciter currit sermo ejus.
Qui dat nivem sicut lanam:*
Nébulam sicut cínerem spargit.
Mittit crystállum suam sicut buccéllas: *
Ante fáciem frígoris ejus quis sustinébit?
Emíttet verbum suum, et liquefáciet ea: *
Flabit spíritus ejus, et fluent aquae.
Qui annúntiat verbus suum Jacob:*
Justítias, et judícia sua Israel.
Non fecit táliter omni natióni:*
Et judícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sáecula saeculórum. Amén.

Ant. 5: Ista est spéciosa*
In ter filias Jerúsalem.

LECTIO BREVIS: 2 COR.10, 17-18.
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino
Gloriétur. Non enim qui seípsum
Comméndat, ille probátus est; sed
Quem Deus comméndat. Deo gracias.

HYMNUS
Jesu, coróna Vírginum,
Quem Mater illa cóncipit,
Quae solo Virgo párturit,
Haec vota clemens áccipe:
Qui pergis inter lília,
Septus choréis Vírginum,
Sponsus decórus glória
Sponsísque reddens práemia.
Quocúmque tendis, Vírgines
Sequúntur, atque láudibus
Post te canéntes cúrsitant,
Hymnósque dulces pérsonant;
Te deprecámur súpplices,
Nostris ut addas sénsibus
Nescíre prorsus ómnia
Corruptiónis vúlnera.
Virtus, honor, laus, glória
Deo Patri cum Fílio,
Sancto simul Paráclito,
In saeculórum saécula. Amén.
Spécie tua et pulchritúdine tua
Inténde, próspere procéde, et regna.

MAGNIFICAT
Ant. Magnif.: Veni, Sponsa Christi, *
Áccipe corónam, quam tibi
Dóminus praeparávit in aetérnum
Magnificat*
Ánima mea Dóminum:
Et exsultávit spíritus meus*
In Deo, salutári meo.
Quiá respéxit humilitátem ancíllae suae: *
Ecce enim, ex hoc beátam -me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna qui potens est: *
Et sanctum nomen ejus.
Et misericórdia ejus a progénie in progénies*
Timéntibus ejus.
Fecit poténtiam in brachi suo; *
Dispérsit supérbos mente cordis sui.
Depósuit poténtes de sede, *
Et exaltávit húmiles.
Esuriéntes implévit bonis:*
Et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
Recorátus misericórdiae suae.
Sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham, et sémini ejus in sáecula.
Glória Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc,et semper,
et in sáecula saeculórum. Amén.
Veni, Sponsa Christi, *
Accipe corónam, quam tibi
Dóminus praeparávit in aetérnum.


SALVE A MARÍA:

Dios te salve Reina y Madre,
De misericordia.
Vida y dulzura esperanza nuestra,
Dios te salve.
A ti llamamos
Los desterrados hijos de Eva;
A ti suspiramos,
Gimiendo y llorando
En este valle de lágrimas.
Ea pues, señora,
Abogada nuestra,
Vuelve a nosotros esos tus ojos Misericordiosos,
Y después de destierro
Muéstranos a Jesús,
Fruto bendito de tu vientre.
¡Oh clementísima,
oh piadosa,
oh dulce siempre Virgen María!
Ruega por nós,
Para que seamos dignos
De alcanzar
Las promesas de Jesucristo.
Amén. Jesús.

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s

A %d blogueros les gusta esto: